monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 19, 19. <<<     >>> 21.

20.

1 Qua praescripta sibi conditione, viri de tribu Iuda tria millia ex suis congregantes ascenderunt ad eum, et praefato quod essent subdititii Palaestinorum, quibus sibi necessitas obediendi non ex arbitrio, sed ex periculi formidine maneret; facti sui invidiam retorquebant in eos, qui ius cogendi habebant.
2 Tum ille: Et quae, inquit, iustitiae forma est, genus Abrahamidarum, ut circumscriptae primo coniugis, deinde abductae perniciosa mihi vindicta sit, et sine periculo domesticam iniuriam non licuerit ulcisci? Tantumne inclinatis animos ad turpe vernularum obsequium; ut exsecutores vos alienae praebeatis insolentiae, atque in vosmet ipsos vertatis manus? Si pereundum est, quia dolorem habui liberum, iuvat perire manibus Palaestinorum.
3 Tentata domus, sollicitata uxor: si non licuit mihi vivere sine eorum fraude, saltem liceat mori sine meorum scelere.
4 Retuli ego acceptam iniuriam, non intuli? Vos aestimate an digna vicissitudo fuerit.
5 Illi de damno fructuum queruntur, ego de coniugis amissione: conferte manipulos messis, et sociam thori.
6 Dolorem meum ipsi probarunt, cuius iniurias vindicaverunt.
7 Videte quo vos ministerio dignos putant.
8 A vobis eum in mortem affici volunt, quem ipsi ultione dignum de iis, qui laeserant, iudicaverunt, et qui vindictae praebuere ministerium.
9 Sed si adeo subdita superbis colla geritis, tradite me hostium manibus; vos nolite occidere.
10 Non mortem abnuo, sed vestrum fugio contagium.
11 Verum si formidine ceditis insolentibus, alligate vinculis manus: inermes licet, invenient sibi arma nodis solutae.
12 Certe conditioni impositae satis futurum arbitrati sunt, si viventem in potestatem daretis.